filii autem Israhel praevaricati sunt mandatum et
usurpaverunt de anathemate nam Achan filius Charmi filii Zabdi
filii Zare de tribu Iuda tulit aliquid de anathemate iratusque
est Dominus contra filios Israhel
cumque mitteret Iosue de Hiericho viros contra Ahi quae est
iuxta Bethaven ad orientalem plagam oppidi Bethel dixit eis
ascendite et explorate terram qui praecepta conplentes
exploraverunt Ahi
et reversi dixerunt ei non ascendat omnis populus sed duo
vel tria milia virorum pergant et deleant civitatem quare omnis
populus frustra vexatur contra hostes paucissimos
ascenderunt ergo tria milia pugnatores qui statim terga
vertentes
percussi sunt a viris urbis Ahi et corruerunt ex eis
triginta et sex homines persecutique sunt eos adversarii de
porta usque Sabarim et ceciderunt per prona fugientes
pertimuitque cor populi et instar aquae liquefactum est
Iosue vero scidit vestimenta sua et cecidit pronus in terram
coram arca Domini usque ad vesperum tam ipse quam omnes senes
Israhel miseruntque pulverem super capita sua
et dixit Iosue heu Domine Deus quid voluisti transducere
populum istum Iordanem fluvium ut traderes nos in manus Amorrei
et perderes utinam ut coepimus mansissemus trans Iordanem
mi Domine Deus quid dicam videns Israhelem hostibus suis
terga vertentem
audient Chananei et omnes habitatores terrae ac pariter
conglobati circumdabunt nos atque delebunt nomen nostrum de
terra et quid facies magno nomini tuo
dixitque Dominus ad Iosue surge cur iaces pronus in terra
peccavit Israhel et praevaricatus est pactum meum
tuleruntque de anathemate et furati sunt atque mentiti et
absconderunt inter vasa sua
nec poterit Israhel stare ante hostes suos eosque fugiet
quia pollutus est anathemate non ero ultra vobiscum donec
conteratis eum qui huius sceleris reus est
surge sanctifica populum et dic eis sanctificamini in
crastinum haec enim dicit Dominus Deus Israhel anathema in
medio tui est Israhel non poteris stare coram hostibus tuis
donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere
accedetisque mane singuli per tribus vestras et quamcumque
tribum sors invenerit accedet per cognationes suas et cognatio
per domos domusque per viros
et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus
conburetur igni cum omni substantia sua quoniam praevaricatus
est pactum Domini et fecit nefas in Israhel
surgens itaque Iosue mane adplicavit Israhel per tribus
suas et inventa est tribus Iuda
quae cum iuxta familias suas esset oblata inventa est
familia Zarai illam quoque per viros offerens repperit Zabdi
cuius domum in singulos dividens viros invenit Achan filium
Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Iuda
et ait ad Achan fili mi da gloriam Domino Deo Israhel et
confitere atque indica mihi quid feceris ne abscondas
responditque Achan Iosue et dixit ei vere ego peccavi
Domino Deo Israhel et sic et sic feci
vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum et
ducentos siclos argenti regulamque auream quinquaginta siclorum
et concupiscens abstuli et abscondi in terra contra medium
tabernaculi mei argentumque fossa humo operui
misit ergo Iosue ministros qui currentes ad tabernaculum
illius reppererunt cuncta abscondita in eodem loco et argentum
simul
auferentesque de tentorio tulerunt ea ad Iosue et ad omnes
filios Israhel proieceruntque ante Dominum
tollens itaque Iosue Achan filium Zare argentumque et
pallium et auream regulam filiosque eius et filias boves et
asinos et oves ipsumque tabernaculum et cunctam supellectilem
et omnis Israhel cum eo duxerunt eos ad vallem Achor
ubi dixit Iosue quia turbasti nos exturbet te Dominus in
die hac lapidavitque eum omnis Israhel et cuncta quae illius
erant igne consumpta sunt
congregaverunt quoque super eum acervum magnum lapidum qui
permanet usque in praesentem diem et aversus est furor Domini
ab eis vocatumque est nomen loci illius vallis Achor usque
hodie